TROLLIUS Gustavus

TROLLIUS Gustavus
TROLLIUS Gustavus
Archiepiscopus in Suecia, a Suecis, obsessus A. C. 1518. sed missâ classe a Christiano II. Daniae Rege liberatus, in Dania perfugium habuit. Quô factô Sueci Archiepiscopo reditum publicô decretô cum negâssent, re ad Iulium II. Pontificem, delatâ, illi schismatici declarati, et exsecutio Christiano demandata est. Itaque Gustavi instinctu bellum decretum, et A. C. 1519. Rex per certos iudices, sed sine auctoritate Senatus, curavit contra Suecos sententiam ferri. Quare annô 1520. per Ottonem Crumpen expeditio suscepta, sed sine successu. Annô seq. missis a Galliae Rege ex foedere auxiliis, iterum Otto Sueciam adortus est, et Steno ex vulnere obiit. Quô duce Sueci destituti, inducias pepigêre, quas Stenonis vidua Christiana cum primoribus accipere recusans, Stockholmium tutata est. Sed Lambertô eius partis Duce profligatô, Rex ipse in Sueciam venit, Holmiâque in deditionem acceptâ, post biduanum convivium, quô Suecos excepit, tertiâ die, de illis, quae Archiepiscopum admissa, quaestionem instituit. Proin, cum Stenonis vidua impru denter literas, quibus eorum, qui cum matito coniuraverant, nomina continebantur, tradidisset, 70. primores regni capti, et coronationis die omnes decollati corporaque combusta sunt, veniâ soli Episcopo Lincopiensi, qui invitus se subscripsisse causabatur, datâ. Quô facinore a Pontifice approobatô, Sueci ad desperationem adacti, paulo post, auspiciis Gustavi Erici decollati filii, Danicum iugum excessêre. Auctores rerum Suecicarum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”